1:1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. 1:2 Sicut scriptum est in Isaia propheta : [Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,/ qui praeparabit viam tuam ante te./ 1:3 Vox clamantis in deserto :/ Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.] 1:4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. 1:5 Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. 1:6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. 1:7 Et praedicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. 1:8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.\ 1:9 Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilaeae : et baptizatus est a Joanne in Jordane. 1:10 Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. 1:11 Et vox facta est de caelis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.\ 1:12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum. 1:13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.\ 1:14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei, 1:15 et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : poenitemini, et credite Evangelio. 1:16 Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), 1:17 et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 1:18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. 1:19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi : 1:20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.\ 1:21 Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. 1:22 Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae. 1:23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit, 1:24 dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei. 1:25 Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine. 1:26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. 1:27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quaenam doctrina haec nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. 1:28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeae.\ 1:29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo et Joanne. 1:30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa. 1:31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.\ 1:32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes : 1:33 et erat omnis civitas congregata ad januam. 1:34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.\ 1:35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. 1:36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. 1:37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quaerunt te. 1:38 Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem : ad hoc enim veni. 1:39 Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens.\ 1:40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare. 1:41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare. 1:42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. 1:43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, 1:44 et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis. 1:45 At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique. 2:1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, 2:2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. 2:3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. 2:4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. 2:5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua. 2:6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis : 2:7 Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? 2:8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ? 2:9 Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ? 2:10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), 2:11 tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. 2:12 Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.\ 2:13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. 2:14 Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum. 2:15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum. 2:16 Et scribae et pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ? 2:17 Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores. 2:18 Et erant discipuli Joannis et pharisaei jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ? 2:19 Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. 2:20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus. 2:21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. 2:22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.\ 2:23 Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas. 2:24 Pharisaei autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ? 2:25 Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ? 2:26 quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ? 2:27 Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. 2:28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. 3:1 Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam. 3:2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. 3:3 Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium. 3:4 Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant. 3:5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. 3:6 Exeuntes autem pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.\ 3:7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare : et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est eum, 3:8 et ab Jerosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum. 3:9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum : 3:10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 3:11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes : 3:12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.\ 3:13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum. 3:14 Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos praedicare. 3:15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi daemonia. 3:16 Et imposuit Simoni nomen Petrus : 3:17 et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui : 3:18 et Andraeam, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum, 3:19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.\ 3:20 Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 3:21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est. 3:22 Et scribae, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia.\ 3:23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ? 3:24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. 3:25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 3:26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 3:27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. 3:28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint : 3:29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. 3:30 Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.\ 3:31 Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, 3:32 et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te. 3:33 Et respondens eis, ait : Quae est mater mea et fratres mei ? 3:34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei. 3:35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. 4:1 Et iterum coepit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat : 4:2 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua : 4:3 Audite : ecce exiit seminans ad seminandum. 4:4 Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt illud. 4:5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae : 4:6 et quando exortus est sol, exaestuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit. 4:7 Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinae, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 4:8 Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. 4:9 Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat. 4:10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. 4:11 Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt : 4:12 ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.\ 4:13 Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ? 4:14 Qui seminat, verbum seminat. 4:15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. 4:16 Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud : 4:17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. 4:18 Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt, 4:19 et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. 4:20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.\ 4:21 Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ? 4:22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. 4:23 Si quis habet aures audiendi, audiat. 4:24 Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. 4:25 Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.\ 4:26 Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, 4:27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. 4:28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 4:29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. 4:30 Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolae comparabimus illud ? 4:31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra : 4:32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves caeli habitare. 4:33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire : 4:34 sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.\ 4:35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra. 4:36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliae naves erant cum illo. 4:37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. 4:38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ? 4:39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna. 4:40 Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ? 5:1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 5:2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, 5:3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare : 5:4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare : 5:5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. 5:6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum : 5:7 et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas. 5:8 Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine. 5:9 Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus. 5:10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. 5:11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. 5:12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introeamus. 5:13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. 5:14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum : 5:15 et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt. 5:16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat, et de porcis. 5:17 Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum. 5:18 Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, 5:19 et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. 5:20 Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur. 5:21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.\ 5:22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, 5:23 et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. 5:24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. 5:25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 5:26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat : 5:27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus : 5:28 dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. 5:29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga. 5:30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ? 5:31 Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ? 5:32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat. 5:33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. 5:34 Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua. 5:35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ? 5:36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede. 5:37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. 5:38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. 5:39 Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit. 5:40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. 5:41 Et tenens manum puellae, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge. 5:42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno. 5:43 Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare. 6:1 Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui : 6:2 et facto sabbato coepit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic haec omnia ? et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus ejus efficiuntur ? 6:3 Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo. 6:4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. 6:5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit : 6:6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.\ 6:7 Et vocavit duodecim : et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. 6:8 Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona aes, 6:9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 6:10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde : 6:11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 6:12 Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent : 6:13 et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant.\ 6:14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo. 6:15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. 6:16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. 6:17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 6:18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 6:19 Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat. 6:20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 6:21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae : 6:22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae : Pete a me quod vis, et dabo tibi : 6:23 et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 6:24 Quae cum exisset, dixit matri suae : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistae. 6:25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistae. 6:26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare : 6:27 sed misso spiculatore praecepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, 6:28 et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. 6:29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.\ 6:30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant, et docuerant. 6:31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant. 6:32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. 6:33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos. 6:34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere multa. 6:35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora praeteriit : 6:36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. 6:37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. 6:38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces. 6:39 Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum. 6:40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. 6:41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus. 6:42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 6:43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 6:44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.\ 6:45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 6:46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 6:47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. 6:48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat praeterire eos. 6:49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. 6:50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere. 6:51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant : 6:52 non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcaecatum. 6:53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. 6:54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum : 6:55 et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 6:56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. 7:1 Et conveniunt ad eum pharisaei, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. 7:2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. 7:3 Pharisaei enim, et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum : 7:4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum : 7:5 et interrogabant eum pharisaei et scribae : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ? 7:6 At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : [Populus hic labiis me honorat,/ cor autem eorum longe est a me :/ 7:7 in vanum autem me colunt,/ docentes doctrinas, et praecepta hominum.] 7:8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa. 7:9 Et dicebat illis : Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 7:10 Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 7:11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit : 7:12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, 7:13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.\ 7:14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite. 7:15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem. 7:16 Si quis habet aures audiendi, audiat. 7:17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. 7:18 Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare : 7:19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ? 7:20 Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem. 7:21 Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, 7:22 furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. 7:23 Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem.\ 7:24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. 7:25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. 7:26 Erat enim mulier gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium ejiceret de filia ejus. 7:27 Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 7:28 At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. 7:29 Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit daemonium a filia tua. 7:30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse.\ 7:31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. 7:32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. 7:33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus : 7:34 et suscipiens in caelum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire. 7:35 Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. 7:36 Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant : 7:37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui. 8:1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis : 8:2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent : 8:3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt. 8:4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ? 8:5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem. 8:6 Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae. 8:7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi. 8:8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 8:9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.\ 8:10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. 8:11 Et exierunt pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. 8:12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quaerit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. 8:13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.\ 8:14 Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi. 8:15 Et praecipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisaeorum, et fermento Herodis. 8:16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus. 8:17 Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc caecatum habetis cor vestrum ? 8:18 oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini, 8:19 quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim. 8:20 Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem. 8:21 Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?\ 8:22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret. 8:23 Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. 8:24 Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes. 8:25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et coepit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia. 8:26 Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.\ 8:27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Caesareae Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ? 8:28 Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. 8:29 Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus. 8:30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.\ 8:31 Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere. 8:32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum. 8:33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.\ 8:34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me. 8:35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. 8:36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animae suae faciat ? 8:37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ? 8:38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. 8:39 Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. 9:1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. 9:2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. 9:3 Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu. 9:4 Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum. 9:5 Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti. 9:6 Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum. 9:7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. 9:8 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 9:9 Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. 9:10 Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oportet venire primum ? 9:11 Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. 9:12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.\ 9:13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. 9:14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. 9:15 Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ? 9:16 Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum : 9:17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. 9:18 Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me. 9:19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans. 9:20 Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia : 9:21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. 9:22 Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. 9:23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. 9:24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introeas in eum. 9:25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est. 9:26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. 9:27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ? 9:28 Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. 9:29 Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam : nec volebat quemquam scire.\ 9:30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. 9:31 At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.\ 9:32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ? 9:33 At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset. 9:34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. 9:35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis : 9:36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.\ 9:37 Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. 9:38 Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me : 9:39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 9:40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.\ 9:41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. 9:42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, 9:43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. 9:44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, 9:45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. 9:46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, 9:47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. 9:48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. 9:49 Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. 10:1 Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbae ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos. 10:2 Et accedentes pharisaei interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum. 10:3 At ille respondens, dixit eis : Quid vobis praecepit Moyses ? 10:4 Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. 10:5 Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud : 10:6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus. 10:7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam : 10:8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. 10:9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 10:10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. 10:11 Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. 10:12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur.\ 10:13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. 10:14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei. 10:15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. 10:16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.\ 10:17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam ? 10:18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus. 10:19 Praecepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. 10:20 At ille respondens, ait illi : Magister, haec omnia observavi a juventute mea. 10:21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me. 10:22 Qui contristatus in verbo, abiit moerens : erat enim habens multas possessiones. 10:23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! 10:24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! 10:25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. 10:26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ? 10:27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.\ 10:28 Et coepit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. 10:29 Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, 10:30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. 10:31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.\ 10:32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et praecedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura. 10:33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus : 10:34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.\ 10:35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. 10:36 At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ? 10:37 Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. 10:38 Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ? 10:39 At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini : 10:40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. 10:41 Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne. 10:42 Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum. 10:43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister : 10:44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. 10:45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.\ 10:46 Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat juxta viam mendicans. 10:47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei. 10:48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei. 10:49 Et stans Jesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum, dicentes ei : Animaequior esto : surge, vocat te. 10:50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum. 10:51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Caecus autem dixit ei : Rabboni, ut videam. 10:52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. 11:1 Et cum appropinquarent Jerosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, 11:2 et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite. 11:3 Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc. 11:4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum. 11:5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ? 11:6 Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. 11:7 Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 11:8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via. 11:9 Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini : 11:10 benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis. 11:11 Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.\ 11:12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. 11:13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia : non enim erat tempus ficorum. 11:14 Et respondens dixit ei : Jam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.\ 11:15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : 11:16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum : 11:17 et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum. 11:18 Quo audito principes sacerdotum et scribae, quaerebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. 11:19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.\ 11:20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 11:21 Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. 11:22 Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei. 11:23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. 11:24 Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. 11:25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra. 11:26 Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra.\ 11:27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores : 11:28 et dicunt ei : In qua potestate haec facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ? 11:29 Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate haec faciam. 11:30 Baptismus Joannis, de caelo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi. 11:31 At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De caelo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ? 11:32 Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. 11:33 Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam. 12:1 Et coepit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 12:2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae. 12:3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. 12:4 Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. 12:5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam caedentes, alios vero occidentes. 12:6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum. 12:7 Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est haeres : venite, occidamus eum : et nostra erit haereditas. 12:8 Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam. 12:9 Quid ergo faciet dominus vineae ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. 12:10 Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli : 12:11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ? 12:12 Et quaerebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.\ 12:13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. 12:14 Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Caesari, an non dabimus ? 12:15 Qui sciens versutiam illorum, ait illos : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam. 12:16 At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago haec, et inscriptio ? Dicunt ei : Caesaris. 12:17 Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari : et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.\ 12:18 Et venerunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes : 12:19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 12:20 Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. 12:21 Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. 12:22 Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 12:23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem. 12:24 Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ? 12:25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. 12:26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? 12:27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.\ 12:28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 12:29 Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est : 12:30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 12:31 Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. 12:32 Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum. 12:33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. 12:34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.\ 12:35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David ? 12:36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 12:37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit. 12:38 Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, 12:39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis : 12:40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis : hi accipient prolixius judicium.\ 12:41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. 12:42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, 12:43 et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. 12:44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum. 13:1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structurae. 13:2 Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas aedificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.\ 13:3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas : 13:4 Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari ? 13:5 Et respondens Jesus coepit dicere illis : Videte ne quid vos seducat : 13:6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent. 13:7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim haec fieri : sed nondum finis. 13:8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec.\ 13:9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. 13:10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium. 13:11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. 13:12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. 13:13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.\ 13:14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes : 13:15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua : 13:16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. 13:17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus.\ 13:18 Orate vero ut hieme non fiant. 13:19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. 13:20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. 13:21 Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. 13:22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. 13:23 Vos ergo videte : ecce praedixi vobis omnia.\ 13:24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum : 13:25 et stellae caeli erunt decidentes, et virtutes, quae in caelis sunt, movebuntur. 13:26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 13:27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.\ 13:28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas : 13:29 sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. 13:30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant. 13:31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.\ 13:32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater. 13:33 Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit. 13:34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori praecepit ut vigilet, 13:35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), 13:36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 13:37 Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate. 14:1 Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. 14:2 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.\ 14:3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus. 14:4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ? 14:5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. 14:6 Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me : 14:7 semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis. 14:8 Quod habuit haec, fecit : praevenit ungere corpus meum in sepulturam. 14:9 Amen dico vobis : Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus.\ 14:10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. 14:11 Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.\ 14:12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ? 14:13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans : sequimini eum, 14:14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ? 14:15 Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum : et illic parate nobis. 14:16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. 14:17 Vespere autem facto, venit cum duodecim. 14:18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. 14:19 At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ? 14:20 Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. 14:21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.\ 14:22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. 14:23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes. 14:24 Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. 14:25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.\ 14:26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. 14:27 Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves. 14:28 Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. 14:29 Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. 14:30 Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. 14:31 At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.\ 14:32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem. 14:33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et coepit pavere et taedere. 14:34 Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate. 14:35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. 14:36 Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu. 14:37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ? 14:38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. 14:39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. 14:40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. 14:41 Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 14:42 Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.\ 14:43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. 14:44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. 14:45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum. 14:46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. 14:47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. 14:48 Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ? 14:49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae. 14:50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. 14:51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum. 14:52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.\ 14:53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores. 14:54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. 14:55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant. 14:56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant. 14:57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes : 14:58 Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo. 14:59 Et non erat conveniens testimonium illorum. 14:60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his ? 14:61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ? 14:62 Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli. 14:63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ? 14:64 Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 14:65 Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum caedebant.\ 14:66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis : 14:67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras. 14:68 At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 14:69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est. 14:70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilaeus es. 14:71 Ille autem coepit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis. 14:72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere. 15:1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. 15:2 Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judaeorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis. 15:3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 15:4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant. 15:5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 15:6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. 15:7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 15:8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis. 15:9 Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judaeorum ? 15:10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 15:11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 15:12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum ? 15:13 At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum. 15:14 Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum. 15:15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.\ 15:16 Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, 15:17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. 15:18 Et coeperunt salutare eum : Ave rex Judaeorum. 15:19 Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. 15:20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.\ 15:21 Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. 15:22 Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariae locus. 15:23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit. 15:24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. 15:25 Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum. 15:26 Et erat titulus causae ejus inscriptus : Rex Judaeorum. 15:27 Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus. 15:28 Et impleta est Scriptura, quae dicit : Et cum iniquis reputatus est. 15:29 Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas, 15:30 salvum fac temetipsum descendens de cruce. 15:31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere. 15:32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.\ 15:33 Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. 15:34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? 15:35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat. 15:36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. 15:37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.\ 15:38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. 15:39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.\ 15:40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome : 15:41 et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam. 15:42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), 15:43 venit Joseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. 15:44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. 15:45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. 15:46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 15:47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. 16:1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. 16:2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. 16:3 Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ? 16:4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. 16:5 Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 16:6 Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. 16:7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. 16:8 At illae exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.\ 16:9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia. 16:10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. 16:11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.\ 16:12 Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam : 16:13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt. 16:14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. 16:15 Et dixit eis : Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. 16:16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur. 16:17 Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur : in nomine meo daemonia ejicient : linguis loquentur novis : 16:18 serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super aegros manus imponent, et bene habebunt.\ 16:19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei. 16:20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.