1:1 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. 1:2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. 1:3 Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. 1:4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. 1:5 Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. 1:6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. 1:7 Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. 1:8 Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. 1:9 Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. 1:10 Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. 1:11 Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis. 1:12 Et post transmigrationem Babylonis : Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. 1:13 Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. 1:14 Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. 1:15 Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob. 1:16 Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. 1:17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim : et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim : et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.\ 1:18 Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. 1:19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 1:20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. 1:21 Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. 1:22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : 1:23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. 1:24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. 1:25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum. 2:1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, 2:2 dicentes : Ubi est qui natus est rex Judaeorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. 2:3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. 2:4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 2:5 At illi dixerunt : In Bethlehem Judae : sic enim scriptum est per prophetam : 2:6 [Et tu Bethlehem terra Juda,/ nequaquam minima es/ in principibus Juda :/ ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.] 2:7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis : 2:8 et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. 2:9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 2:10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 2:11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. 2:12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.\ 2:13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in AEgyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. 2:14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in AEgyptum : 2:15 et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex AEgypto vocavi filium meum. 2:16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. 2:17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem : 2:18 [Vox in Rama audita est/ ploratus, et ululatus multus :/ Rachel plorans filios suos,/ et noluit consolari, quia non sunt.]\ 2:19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in AEgypto, 2:20 dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israel : defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. 2:21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israel. 2:22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. 2:23 Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaraeus vocabitur. 3:1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae, 3:2 et dicens : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum. 3:3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : [Vox clamantis in deserto :/ Parate viam Domini ;/ rectas facite semitas ejus.] 3:4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustae, et mel silvestre. 3:5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem ; 3:6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. 3:7 Videns autem multos pharisaeorum, et sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? 3:8 Facite ergo fructum dignum poenitentiae. 3:9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. 3:10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 3:11 Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. 3:12 Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.\ 3:13 Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. 3:14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? 3:15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. 3:16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 3:17 Et ecce vox de caelis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. 4:1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. 4:2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. 4:3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4:4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. 4:5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, 4:6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 4:7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. 4:8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, 4:9 et dixit ei : Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. 4:10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 4:11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.\ 4:12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam : 4:13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim : 4:14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam : 4:15 [Terra Zabulon, et terra Nephthalim,/ via maris trans Jordanem,/ Galilaea gentium :/ 4:16 populus, qui sedebat in tenebris,/ vidit lucem magnam :/ et sedentibus in regione umbrae mortis,/ lux orta est eis.] 4:17 Exinde coepit Jesus praedicare, et dicere : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum.\ 4:18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), 4:19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 4:20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. 4:21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos. 4:22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. 4:23 Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. 4:24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos : 4:25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem. 5:1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, 5:2 et aperiens os suum docebat eos dicens : 5:3 Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum caelorum. 5:4 Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram. 5:5 Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur. 5:6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur. 5:7 Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur. 5:8 Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt. 5:9 Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur. 5:10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum caelorum. 5:11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me : 5:12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.\ 5:13 Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. 5:14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, 5:15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. 5:16 Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.\ 5:17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere. 5:18 Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, jota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. 5:19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. 5:20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.\ 5:21 Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio. 5:22 Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennae ignis. 5:23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te : 5:24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum. 5:25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris. 5:26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.\ 5:27 Audistis quia dictum est antiquis : Non moechaberis. 5:28 Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. 5:29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 5:30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. 5:31 Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. 5:32 Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari : et qui dimissam duxerit, adulterat.\ 5:33 Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua. 5:34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est : 5:35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis : 5:36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. 5:37 Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.\ 5:38 Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente. 5:39 Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram : 5:40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium : 5:41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. 5:42 Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.\ 5:43 Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. 5:44 Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos : 5:45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos. 5:46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ? 5:47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ? 5:48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est. 6:1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est. 6:2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6:3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua : 6:4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.\ 6:5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6:6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 6:7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 6:8 Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. 6:9 Sic ergo vos orabitis : [Pater noster, qui es in caelis,/ sanctificetur nomen tuum./ 6:10 Adveniat regnum tuum ;/ fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra./ 6:11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,/ 6:12 et dimitte nobis debita nostra,/ sicut et nos dimittimus debitoribus nostris./ 6:13 Et ne nos inducas in tentationem,/ sed libera nos a malo. Amen.] 6:14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra. 6:15 Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.\ 6:16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 6:17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, 6:18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.\ 6:19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi aerugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur. 6:20 Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. 6:21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. 6:22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. 6:23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt : ipsae tenebrae quantae erunt ? 6:24 Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. 6:25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ? 6:26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ? 6:27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ? 6:28 Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent. 6:29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 6:30 Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei ? 6:31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ? 6:32 haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. 6:33 Quaerite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et haec omnia adjicientur vobis. 6:34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua. 7:1 Nolite judicare, ut non judicemini. 7:2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 7:3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ? 7:4 aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ? 7:5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. 7:6 Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.\ 7:7 Petite, et dabitur vobis : quaerite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. 7:8 Omnis enim qui petit, accipit : et qui quaerit, invenit : et pulsanti aperietur. 7:9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ? 7:10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ? 7:11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se ?\ 7:12 Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et prophetae. 7:13 Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 7:14 Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !\ 7:15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces : 7:16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ? 7:17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit. 7:18 Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere. 7:19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 7:20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.\ 7:21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. 7:22 Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? 7:23 Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem. 7:24 Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram, 7:25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram. 7:26 Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam : 7:27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. 7:28 Et factum est : cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus. 7:29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum, et pharisaei. 8:1 Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae : 8:2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. 8:3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. 8:4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.\ 8:5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 8:6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 8:7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum. 8:8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 8:9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit. 8:10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. 8:11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum : 8:12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. 8:13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.\ 8:14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem : 8:15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.\ 8:16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit : 8:17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : [Ipse infirmitates nostras accepit :/ et aegrotationes nostras portavit.] 8:18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.\ 8:19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris. 8:20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 8:21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 8:22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.\ 8:23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus : 8:24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat. 8:25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus. 8:26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicae fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. 8:27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?\ 8:28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 8:29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ? 8:30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 8:31 Daemones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 8:32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare : et mortui sunt in aquis. 8:33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant. 8:34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. 9:1 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. 9:2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. 9:3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat. 9:4 Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? 9:5 Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, et ambula ? 9:6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 9:7 Et surrexit, et abiit in domum suam. 9:8 Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.\ 9:9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi : Sequere me. Et surgens, secutus est eum. 9:10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. 9:11 Et videntes pharisaei, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ? 9:12 At Jesus audiens, ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. 9:13 Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. 9:14 Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos, et pharisaei, jejunamus frequenter : discipuli autem tui non jejunant ? 9:15 Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt. 9:16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus : tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. 9:17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt : et ambo conservantur.\ 9:18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. 9:19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. 9:20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. 9:21 Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. 9:22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.\ 9:23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat : 9:24 Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. 9:25 Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella. 9:26 Et exiit fama haec in universam terram illam.\ 9:27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David. 9:28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine. 9:29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis. 9:30 Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat. 9:31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.\ 9:32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. 9:33 Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes : Numquam apparuit sic in Israel. 9:34 Pharisaei autem dicebant : In principe daemoniorum ejicit daemones.\ 9:35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. 9:36 Videns autem turbas, misertus est eis : quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. 9:37 Tunc dicit discipulis suis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. 9:38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. 10:1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. 10:2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus, 10:3 Jacobus Zebedaei, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus publicanus, Jacobus Alphaei, et Thaddaeus, 10:4 Simon Chananaeus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.\ 10:5 Hos duodecim misit Jesus, praecipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : 10:6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. 10:7 Euntes autem praedicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum caelorum. 10:8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite : gratis accepistis, gratis date. 10:9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris : 10:10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo. 10:11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis. 10:12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui. 10:13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. 10:14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. 10:15 Amen dico vobis : Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati.\ 10:16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. 10:17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos : 10:18 et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. 10:19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini : 10:20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 10:21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient : 10:22 et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.\ 10:23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. 10:24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum : 10:25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ? 10:26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur. 10:27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, praedicate super tecta. 10:28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 10:29 Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 10:30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. 10:31 Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos. 10:32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est. 10:33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est. 10:34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium : 10:35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam : 10:36 et inimici hominis, domestici ejus. 10:37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. 10:38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. 10:39 Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 10:40 Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit. 10:41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. 10:42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam. 11:1 Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.\ 11:2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 11:3 ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ? 11:4 Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis. 11:5 Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : 11:6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.\ 11:7 Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? 11:8 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 11:9 Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 11:10 Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. 11:11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno caelorum, major est illo. 11:12 A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 11:13 Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt : 11:14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 11:15 Qui habet aures audiendi, audiat.\ 11:16 Cui autem similem aestimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coaequalibus 11:17 dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis. 11:18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Daemonium habet. 11:19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.\ 11:20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam : 11:21 Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. 11:22 Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. 11:23 Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. 11:24 Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.\ 11:25 In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 11:26 Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te. 11:27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 11:28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. 11:29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris. 11:30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. 12:1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare. 12:2 Pharisaei autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. 12:3 At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant : 12:4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ? 12:5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ? 12:6 Dico autem vobis, quia templo major est hic. 12:7 Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes : 12:8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.\ 12:9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. 12:10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum. 12:11 Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ? 12:12 Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere. 12:13 Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. 12:14 Exeuntes autem pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. 12:15 Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes : 12:16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent. 12:17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : 12:18 [Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,/ in quo bene complacuit animae meae./ Ponam spiritum meum super eum,/ et judicium gentibus nuntiabit./ 12:19 Non contendet, neque clamabit,/ neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :/ 12:20 arundinem quassatam non confringet,/ et linum fumigans non extinguet,/ donec ejiciat ad victoriam judicium :/ 12:21 et in nomine ejus gentes sperabunt.]\ 12:22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. 12:23 Et stupebant omnes turbae, et dicebant : Numquid hic est filius David ? 12:24 Pharisaei autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. 12:25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. 12:26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ? 12:27 Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt. 12:28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. 12:29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet. 12:30 Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit. 12:31 Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. 12:32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. 12:33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur. 12:34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur. 12:35 Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala. 12:36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. 12:37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.\ 12:38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre. 12:39 Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. 12:40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. 12:41 Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ecce plus quam Jonas hic. 12:42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 12:43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. 12:44 Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. 12:45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.\ 12:46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. 12:47 Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. 12:48 At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei ? 12:49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei. 12:50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. 13:1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. 13:2 Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore, 13:3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare. 13:4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea. 13:5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae : 13:6 sole autem orto aestuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt. 13:7 Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. 13:8 Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. 13:9 Qui habet aures audiendi, audiat.\ 13:10 Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ? 13:11 Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum : illis autem non est datum. 13:12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13:13 Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. 13:14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicentis : [Auditu audietis, et non intelligetis :/ et videntes videbitis, et non videbitis./ 13:15 Incrassatum est enim cor populi hujus,/ et auribus graviter audierunt,/ et oculos suos clauserunt :/ nequando videant oculis, et auribus audiant,/ et corde intelligant, et convertantur,/ et sanem eos.] 13:16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt. 13:17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt.\ 13:18 Vos ergo audite parabolam seminantis. 13:19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est. 13:20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud : 13:21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. 13:22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. 13:23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.\ 13:24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo : 13:25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. 13:26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 13:27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ? 13:28 Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ? 13:29 Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. 13:30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.\ 13:31 Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo : 13:32 quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis ejus. 13:33 Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. 13:34 Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis : 13:35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.\ 13:36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. 13:37 Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 13:38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. 13:39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt. 13:40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione saeculi. 13:41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem : 13:42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. 13:43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.\ 13:44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. 13:45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. 13:46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.\ 13:47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. 13:48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. 13:49 Sic erit in consummatione saeculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, 13:50 et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium. 13:51 Intellexistis haec omnia ? Dicunt ei : Etiam. 13:52 Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. 13:53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.\ 13:54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia haec, et virtutes ? 13:55 Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ? 13:56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ? 13:57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. 13:58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. 14:1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu : 14:2 et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. 14:3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. 14:4 Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam. 14:5 Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant. 14:6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi : 14:7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. 14:8 At illa praemonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae. 14:9 Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. 14:10 Misitque et decollavit Joannem in carcere. 14:11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae. 14:12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.\ 14:13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. 14:14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. 14:15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam praeteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. 14:16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare. 14:17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. 14:18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc. 14:19 Et cum jussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 14:20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 14:21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.\ 14:22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 14:23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi : 14:24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus. 14:25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 14:26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt. 14:27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere. 14:28 Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 14:29 At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. 14:30 Videns vero ventum validum, timuit : et cum coepisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac. 14:31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicae fidei, quare dubitasti ? 14:32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 14:33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es. 14:34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. 14:35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes : 14:36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. 15:1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribae et pharisaei, dicentes : 15:2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant. 15:3 Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit : 15:4 Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 15:5 Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit : 15:6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. 15:7 Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens : 15:8 [Populus hic labiis me honorat :/ cor autem eorum longe est a me./ 15:9 Sine causa autem colunt me,/ docentes doctrinas et mandata hominum.]\ 15:10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite. 15:11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 15:12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt ? 15:13 At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. 15:14 Sinite illos : caeci sunt, et duces caecorum ; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. 15:15 Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam. 15:16 At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ? 15:17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ? 15:18 Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem : 15:19 de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae : 15:20 haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.\ 15:21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 15:22 Et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a daemonio vexatur. 15:23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos. 15:24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. 15:25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me. 15:26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 15:27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. 15:28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.\ 15:29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae : et ascendens in montem, sedebat ibi. 15:30 Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, 15:31 ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes : et magnificabant Deum Israel. 15:32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. 15:33 Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ? 15:34 Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos. 15:35 Et praecepit turbae ut discumberent super terram. 15:36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. 15:37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. 15:38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. 15:39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan. 16:1 Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes : et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis. 16:2 At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim caelum. 16:3 Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum. 16:4 Faciem ergo caeli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Et relictis illis, abiit.\ 16:5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. 16:6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum. 16:7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus. 16:8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicae fidei, quia panes non habetis ? 16:9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ? 16:10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ? 16:11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ? 16:12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.\ 16:13 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ? 16:14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. 16:15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ? 16:16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi. 16:17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. 16:18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. 16:19 Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. 16:20 Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.\ 16:21 Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. 16:22 Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. 16:23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. 16:24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. 16:25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 16:26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ? 16:27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. 16:28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. 17:1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum : 17:2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. 17:3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 17:4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. 17:5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite. 17:6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. 17:7 Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere. 17:8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. 17:9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. 17:10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ? 17:11 At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia. 17:12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. 17:13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.\ 17:14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam. 17:15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 17:16 Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me. 17:17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. 17:18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ? 17:19 Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. 17:20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.\ 17:21 Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum : 17:22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.\ 17:23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ? 17:24 Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ? 17:25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. 17:26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te. 18:1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno caelorum ? 18:2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, 18:3 et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. 18:4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno caelorum. 18:5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit : 18:6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. 18:7 Vae mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit. 18:8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. 18:9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. 18:10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. 18:11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. 18:12 Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit ? 18:13 Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. 18:14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.\ 18:15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. 18:16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. 18:17 Quod si non audierit eos : dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18:18 Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo : et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. 18:19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. 18:20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.\ 18:21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ? 18:22 Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies. 18:23 Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. 18:24 Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. 18:25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. 18:26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 18:27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. 18:28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes. 18:29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 18:30 Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. 18:31 Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant. 18:32 Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me : 18:33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ? 18:34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 18:35 Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. 19:1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem, 19:2 et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. 19:3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ? 19:4 Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit : 19:5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 19:6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 19:7 Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ? 19:8 Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic. 19:9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur : et qui dimissam duxerit, moechatur. 19:10 Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 19:11 Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 19:12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat.\ 19:13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. 19:14 Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum caelorum. 19:15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.\ 19:16 Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam ? 19:17 Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. 19:18 Dicit illi : Quae ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; 19:19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. 19:20 Dicit illi adolescens : Omnia haec custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ? 19:21 Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me. 19:22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones. 19:23 Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum. 19:24 Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. 19:25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ? 19:26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.\ 19:27 Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ? 19:28 Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. 19:29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. 19:30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. 20:1 Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 20:2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 20:3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, 20:4 et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. 20:5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter. 20:6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ? 20:7 Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam. 20:8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. 20:9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 20:10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 20:11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, 20:12 dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus. 20:13 At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ? 20:14 Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 20:15 Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? 20:16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.\ 20:17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis : 20:18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, 20:19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.\ 20:20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. 20:21 Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. 20:22 Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus. 20:23 Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. 20:24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. 20:25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. 20:26 Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister : 20:27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. 20:28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.\ 20:29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, 20:30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David. 20:31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David. 20:32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ? 20:33 Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri. 20:34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. 21:1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos, 21:2 dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi : 21:3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos. 21:4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem : 21:5 [Dicite filiae Sion :/ Ecce rex tuus venit tibi/ mansuetus, sedens super asinam,/ et pullum filium subjugalis.] 21:6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus. 21:7 Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 21:8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via : 21:9 turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis. 21:10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ? 21:11 Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae. 21:12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : 21:13 et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum. 21:14 Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo : et sanavit eos. 21:15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt, 21:16 et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ? 21:17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.\ 21:18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. 21:19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. 21:20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ? 21:21 Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet. 21:22 Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.\ 21:23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate haec facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ? 21:24 Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. 21:25 Baptismus Joannis unde erat ? e caelo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes : 21:26 Si dixerimus, e caelo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. 21:27 Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.\ 21:28 Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea. 21:29 Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit. 21:30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit : 21:31 quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. 21:32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.\ 21:33 Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 21:34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. 21:35 Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 21:36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 21:37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum. 21:38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. 21:39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. 21:40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis ? 21:41 Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 21:42 Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : [Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,/ hic factus est in caput anguli :/ a Domino factum est istud,/ et est mirabile in oculis nostris ?] 21:43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. 21:44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum. 21:45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. 21:46 Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant. 22:1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens : 22:2 Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. 22:3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 22:4 Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias. 22:5 Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam : 22:6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. 22:7 Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. 22:8 Tunc ait servis suis : Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni : 22:9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. 22:10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletae sunt nuptiae discumbentium. 22:11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. 22:12 Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. 22:13 Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. 22:14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.\ 22:15 Tunc abeuntes pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. 22:16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum : 22:17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non ? 22:18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritae ? 22:19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. 22:20 Et ait illis Jesus : Cujus est imago haec, et superscriptio ? 22:21 Dicunt ei : Caesaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari : et quae sunt Dei, Deo. 22:22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.\ 22:23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum, 22:24 dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. 22:25 Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. 22:26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. 22:27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est. 22:28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam. 22:29 Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. 22:30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in caelo. 22:31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis : 22:32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium. 22:33 Et audientes turbae, mirabantur in doctrina ejus.\ 22:34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum : 22:35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum : 22:36 Magister, quod est mandatum magnum in lege ? 22:37 Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. 22:38 Hoc est maximum, et primum mandatum. 22:39 Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum. 22:40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.\ 22:41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Jesus, 22:42 dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David. 22:43 Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens : 22:44 Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? 22:45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ? 22:46 Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. 23:1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, 23:2 dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei. 23:3 Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt. 23:4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere. 23:5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. 23:6 Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, 23:7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. 23:8 Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. 23:9 Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in caelis est. 23:10 Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus. 23:11 Qui major est vestrum, erit minister vester. 23:12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.\ 23:13 Vae autem vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. 23:14 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium. 23:15 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. 23:16 Vae vobis duces caeci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet. 23:17 Stulti et caeci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ? 23:18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. 23:19 Caeci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ? 23:20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt. 23:21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso : 23:22 et qui jurat in caelo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. 23:23 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! haec oportuit facere, et illa non omittere. 23:24 Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. 23:25 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia ! 23:26 Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. 23:27 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! 23:28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 23:29 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, 23:30 et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ! 23:31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. 23:32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 23:33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae ?\ 23:34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem : 23:35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. 23:36 Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. 23:37 Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ? 23:38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. 23:39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini. 24:1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi. 24:2 Ipse autem respondens dixit illis : Videtis haec omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.\ 24:3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando haec erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi ? 24:4 Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat : 24:5 multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent. 24:6 Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum. Videte ne turbemini : oportet enim haec fieri, sed nondum est finis : 24:7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca : 24:8 haec autem omnia initia sunt dolorum.\ 24:9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 24:10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. 24:11 Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. 24:12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum : 24:13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 24:14 Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.\ 24:15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat : 24:16 tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes : 24:17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua : 24:18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. 24:19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus !\ 24:20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato : 24:21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. 24:22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi. 24:23 Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere. 24:24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. 24:25 Ecce praedixi vobis. 24:26 Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. 24:27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis. 24:28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.\ 24:29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur : 24:30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo : et tunc plangent omnes tribus terrae : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate. 24:31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.\ 24:32 Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas : 24:33 ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in januis. 24:34 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant. 24:35 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.\ 24:36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater. 24:37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis : 24:38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, 24:39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis. 24:40 Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur. 24:41 Duae molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.\ 24:42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. 24:43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 24:44 Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. 24:45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ? 24:46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. 24:47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. 24:48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire : 24:49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis : 24:50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat : 24:51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium. 25:1 Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus : quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. 25:2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes : 25:3 sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum : 25:4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. 25:5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 25:6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei. 25:7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. 25:8 Fatuae autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. 25:9 Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. 25:10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. 25:11 Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis. 25:12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos. 25:13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.\ 25:14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. 25:15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim. 25:16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. 25:17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 25:18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. 25:19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. 25:20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. 25:21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui. 25:22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. 25:23 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui. 25:24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti : 25:25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est. 25:26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi : 25:27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. 25:28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta : 25:29 omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. 25:30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.\ 25:31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae : 25:32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis : 25:33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. 25:34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi : 25:35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me : 25:36 nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me. 25:37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ? 25:38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ? 25:39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ? 25:40 Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. 25:41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus : 25:42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non desistis mihi potum : 25:43 hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me. 25:44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ? 25:45 Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. 25:46 Et ibunt hi in supplicium aeternum : justi autem in vitam aeternam. 26:1 Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis : 26:2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. 26:3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas : 26:4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. 26:5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.\ 26:6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, 26:7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. 26:8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio haec ? 26:9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. 26:10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me. 26:11 Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis. 26:12 Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. 26:13 Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus.\ 26:14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum : 26:15 et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos. 26:16 Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet.\ 26:17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? 26:18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. 26:19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. 26:20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. 26:21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. 26:22 Et contristati valde, coeperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ? 26:23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 26:24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. 26:25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.\ 26:26 Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum. 26:27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes. 26:28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 26:29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.\ 26:30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. 26:31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. 26:32 Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. 26:33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. 26:34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. 26:35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.\ 26:36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem. 26:37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. 26:38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum. 26:39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. 26:40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? 26:41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. 26:42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. 26:43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati. 26:44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. 26:45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 26:46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.\ 26:47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. 26:48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. 26:49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum. 26:50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. 26:51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. 26:52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. 26:53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ? 26:54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri ? 26:55 In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. 26:56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.\ 26:57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. 26:58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. 26:59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent : 26:60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, 26:61 et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. 26:62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur ? 26:63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. 26:64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli. 26:65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam : 26:66 quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. 26:67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, 26:68 dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?\ 26:69 Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilaeo eras. 26:70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis. 26:71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno. 26:72 Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem. 26:73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit. 26:74 Tunc coepit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. 26:75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. 27:1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. 27:2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.\ 27:3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, 27:4 dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris. 27:5 Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit. 27:6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est. 27:7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. 27:8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. 27:9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel : 27:10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.\ 27:11 Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens : Tu es rex Judaeorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis. 27:12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 27:13 Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ? 27:14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. 27:15 Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent : 27:16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. 27:17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ? 27:18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 27:19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 27:20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. 27:21 Respondens autem praeses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam. 27:22 Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ? 27:23 Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis praeses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur. 27:24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis. 27:25 Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. 27:26 Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.\ 27:27 Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem : 27:28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, 27:29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judaeorum. 27:30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. 27:31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.\ 27:32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. 27:33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. 27:34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. 27:35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 27:36 Et sedentes servabant eum. 27:37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judaeorum. 27:38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris. 27:39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, 27:40 et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce. 27:41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant : 27:42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei : 27:43 confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum. 27:44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.\ 27:45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. 27:46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? 27:47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste. 27:48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. 27:49 Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. 27:50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.\ 27:51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petrae scissae sunt, 27:52 et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. 27:53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. 27:54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.\ 27:55 Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei : 27:56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. 27:57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu : 27:58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. 27:59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, 27:60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. 27:61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.\ 27:62 Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum, 27:63 dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam. 27:64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore. 27:65 Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. 27:66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. 28:1 Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. 28:2 Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum : 28:3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix. 28:4 Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. 28:5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis. 28:6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. 28:7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce praecedit vos in Galilaeam : ibi eum videbitis : ecce praedixi vobis. 28:8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. 28:9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. 28:10 Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilaeam ; ibi me videbunt.\ 28:11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. 28:12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 28:13 dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. 28:14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 28:15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem. 28:16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Jesus.\ 28:17 Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt. 28:18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra : 28:19 euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : 28:20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.